Latin · ~8 min
Lines 1.263-1.266
Thomas à Kempis, Liber Tertius 1.263-266
Not analysed yet
2. Desidero pacis agudium, filiorum tuorum pacis flagito, qui in lumine consolationis a te pascuntur. Si das pacem, si gaudium sanctum infundis, erit anima servi tui plena modulatione, et devota in laude tua. Sed si te subtraxeris sicut sæpissime soles, non poterit currere viam mandatorum tuorum, sed magis ad tundendum pectus genua incurvantur, quia non est illi sicut heri, et nudiustertius, quando lucebat lucerna tua super caput ejus, et sub umbra alarum tuarum protegebatur a tentationibus irruentibus.
3. Pater juste, et semper laudande, venit hora, ut probetur servus tuus. Pater amande, dignum est, ut hora hac patiatur pro te aliquid servus tuus. Pater perpetuo venerande, venit hora quam ab æterno præsciebas affuturam, ut ad modicum tempus succumbat foris servus tuus; vivat vero semper apud te intus, paululum vilipendatur, humilietur et deficiet coram hominibus, passionibus conteratur et languoribus, ut iterum tecum in aurora lucis novæ resurgat, et in cælestibus clarificetur. Pater sancte, tu sic ordinasti, et sic voluisti, et hoc factum est quod præcepisti.
4. Est hæc enim gratia ad amicum tuum, pati et tribulari in mundo pro amore to, quotiescumque et a quocumque et quomodocumque id permiseris fieri. Sine consilio et providentia tua, et sine causa nihil fit in terra. Bonum mihi, Domine, quod humiliasti me ut discam justificationes tuas, et omnes elatines cordis atque præsumtiones abjiciam. Utile michi, quod confusio cooperuit faciem meam, ut te potius quam homines ad consolandum requiram. Didici etiam ex hoc inscrutabile judicium tuum expavescere, qui affligis justum cum impio, sed non sine æquitate et justitia.
5. Gratias tibi, quia non pepercisti malis meis, sed attrivisti me verberibus amaris, infligens dolores et immittens angustias foris et intus. Non est qui me consoletur ex omnibus quæsub cælo sunt, nisi tu, Domine Deus meus, cælestis medicus animarum, qui percutis et sanas, deducis ad inferos et reducis. Disciplina tua super me et virga tua ipsa me docebit.