Latin · ~8 min
Lines 1.267-1.271
Thomas à Kempis, Liber Tertius 1.267-271
Not analysed yet
6. Ecce, Pater dilecte, in manibus tuis ego sum; sub virga correctionis tuæ me inclino: percute dorsum meum et collum meum, ut incurvem ad voluntatem tuam tortuositatem meam. Fac me pium et humilem discipulum, sicut bene facere consuevisti, ut ambulem ad omnem nutum tuum. Tibi me et omnia mea ad corrigendum committo: melius est hic corripi quam in futuro. Tu scis omnia et singula, et nihil te latet in humana conscientia. Antequam fiant, nosti ventura, et non opus tibi est ut quis te doceat aut admoneat de his quæ fiunt in terra. Tu scis quid expediat ad profectum meum et quantum deservit tribulatio ad rubiginem vitiorum purgandum. Fac mecum desideratum beneplacitum tuum et ne despicias peccaminosam vitam meam, nulli melius et clarius quam tibi soli notam.
7. Da mihi, Domine, scire quod sciendum est, hoc amare quod amandum est, hoc laudare quod tibi summe placet, hoc reputare quod tibi prætiosum apparet, hoc vituperare quod tibi sordescit. Non me sinas secundam visionem oculorum exteriorum judicare, neque secundum auditum aurium hominum imperitorum sententiare: sed in judicio vero de visibilibus et spiritualibus discernere atque super omnia voluntatem beneplaciti tui semper inquirere.
8. Falluntur sæpe hominum sensus in judicando; falluntur et amatores sæculi visibilia tantummodo amando. Quid enim homo inde melior, quia reputabitur ab homine major? Fallax fallacem, vanus vanum, cæcus cæcum, infirmus infirmum decipit, dum exaltat et veraciter magis confundit, dum inaniter laudat. Nam quantum unusquisque est in oculis tuis, tantum est et non amplius, ait humilis sanctus Franciscus.
Cap. 51. Quod humilibus insistendum est operibus, cum deficitur a summis.
1. Fili mi, non semper vales in serventiori desiderio virtutum stare nec in altiori gradu contemplationis, sed necesse habes interdum ob originalem corruptelam ad inferiora descendere, et onus corruptibilis vitæ etiam invite et cum tædio portare. Quamdiu mortale corpus geris, tædium senties et gravamen cordis. Oportet ergo sæpe in carne de carnis onere gemere, eo guod non vales spiritualibus studiis, et divinæ contemplationi indefinenter inhærere.