Latin · ~8 min
Lines 1.329-1.333
Thomas à Kempis, Liber Tertius 1.329-333
Not analysed yet
10. Væ eis, qui cum parvulis se humiliare sponte dedignantur, quoniam humilis janua regni cælestis eos non admittet intrare. Væ et divitibus, qui habent consolationes suas hic, quia pauperibus intrantibus in regnum Dei, ipsi stabunt foris ejulantes. Gaudete humiles, et exultate pauperes, quia vestrum est regnum Dei, si tamen in veritate ambulatis.
Cap. 59. Quod omnis spes et fiducia in solo Deo et figenda.
1. Domine, quæ est fiducia mea quam in hac vita habeo, aut quod majus solatium meum ex omnibus apparentibus sub cælo? Nonne tu, Domine Deus meus, cujus misericordiæ non est numerus? Ubi mihi bene fuit sine te? Aut quando male esse potuit præsente te? Malo pauper esse propter te, quam dives sine te. Eligo potius tecum in terra peregrainari, quam sine te cælum possidere. Ubi tu, ibi cælum; atque ibi mors est atque infernus, ubi tu non es. Tu mihi in desiderio es, et ideo post te gemere et clamare et exorare necesse est. In nullo denique possum plene considere, qui in necessitatibus auxilietur opportunius, nisi in te solo Deo meo. Tu es spes mea, et fiducia mea, et consolator meus, et fidelissimus in omnibus.
2. Omnes quæ sua sunt quærunt; tu salutem meam, et profectum meum solummodo prætendis et omnia in bonum mihi convertis. Et si variis tentationibus et adversitatibus exponas me, hoc totum ad utilitatem meam ordinas, qui mille modis dilectos tuos probare consuevisti. In qua probatione non minus diligi debes et laudari, quam si cælestibus consolationibus me repleres.
3. In te ergo, Domine Deus meus, pono totam spem meam et refugium; in te omnem tribulationem meam et angustiam meam constituo, quia totum infirumum et instabile invenio quidquid extra te conspicio. Non enim proderunt multi amici, neque fortes auxiliarii adjuvare poterunt, neque prudentes consiliarii responsum utile dare, neque libri Doctorum consolari, nec alia prætiosa substantia liberare, neque locus aliquis secretus contutari, si tu ipse non assistas, juves, confortes, consoleris, instruas et custodias.