Latin · ~4 min
Lines 1.334-1.335
Thomas à Kempis, Liber Tertius 1.334-335
Not analysed yet
4. Omnia namque, quæ ad pacem videntur esse et felicitatem habendam, te absente nihil sunt, nihilque felicitatis et veritate conferunt. Finis ergo omnium bonorum et altitudo vitæ et profunditas eloquiorum tu es; et in te super omnia sperare, fortissimum solatium omnium servorum tuorum. Ad te sunt oculi mei; in te confido, Deus meus; misericordiarum Pater, benedic et sanctifica animam meam benedictione cælesti, ut fiat habitatio sancta tua et sedes æternæ gloriæ tuæ, nihilque in templo tuæ dignitatis inveniatur, quod oculos tuæ majestatis offendat. Secundum multitudinem miserationum tuarum et magnitudinem bonitatis tuæ respice in me, et exaudi orationem pauperis servi tui, longe exulantis in regione umbræ mortis. Protege et conserva animam servuli tui inter tot discrimina vitæ corruptibilis, ac comitante gratia tua, dirige per viam pacis ad perpetuæ patriam felicitatis et claritatis.
Thomas à Kempis Christian Latin The Latin Library The Classics Page