Latin · ~9 min
Lines 1.94-1.98
Thomas à Kempis, Liber Tertius 1.94-98
Not analysed yet
2. Domine, quia fuisti patiens in vita tua, in hoc maxime implendo præceptum Patris tui, dignum est ut ego misellus peccator secundum voluntatem tuam patienter me sustineam, et donec ipse volueris, onus corruptibilis vitæ pro salute mea portem. Nam etsi sentitur onerosa præsens vita, facta est tamen jam per gratiam tuam valde meritoria, atque exemplo tuo atque Sanctorum tuorum vestigiis infirmis tolerabilior, et clarior. Sed et multo magis consolatioria, quam olim in veteri Testamento fuerat, cum porta cæli clausa persisteret, et obscurior etiam via videbatur, quando tam pauci regnum cælorum quærere curabant. Sed neque qui tunc justi erant et salvandi ante passionem tuam et sacræ mortis obitum, cæleste regnum poterant introire.
3. O, quantas tibi gratias teneor referre, quia rectam et bonam viam dignatus es mihi et cinctis fidelibus ad æternum regnum ostendere tuum. Nam vita tua via nostra, et per sanctam patietiam ambulamus ad te, qui es corona nostra. Nisi tu nos præcessisses et docuisses, quis sequi curaret? Heu quanti longe retrocenderent, nisi tua præclara exempla inspicerent. Ecce adhuc tepescimus auditis tot signis tuis et doctrinis. Quid fieret si tantum lumen ad sequendum te non haberemus?
Cap. 19. De tolerantia injuriarum, et quis verus patiens perhibetur.
1. Quid est quod loqueris o fili? Cessa conqueri, considera meam et aliorum Sanctorum passionem. Nondum usque ad sanguinem restitisti . Parum est quod tu pateris in comparatione eorum, qui tam multa passi sunt, tam fortiter tentati, tam graviter tribulati, tam multipliciter probati, et exercitati. Oportet igitur aliorum graviora ad mentem reducere, ut levius feras tua minima. Et si tibi minima non videntur, vide ne et hoc tua faciat impatientia. Sive tamen parva, sive magna sint, stude cuncta patienter ferre.
2. Quanto melius te ad patiendum disponis, tanto sapientius agis, et amplius promereris et feres levius animo et usu ad hoc non segniter paratus. Nec dica: Non valeo hæc ab homine tali pati, nec hujuscemodi mihi patienda sunt: grave enim intulit damnum, et improperat mihi quæ nunquam cogitaveram; sed ab alio libenter patiar, et sicut patienda videro. Insipiens est talis cogitatio, quæ virtutem patientiæ non considerat, nec a quo coronanda erit; sed magis personas, et offensas sibi illatas perpendit.