Latin · ~8 min
Lines 1.99-1.104
Thomas à Kempis, Liber Tertius 1.99-104
Not analysed yet
3. Non est verus patiens qui non vult pati, nisi quantum sibi visum fuerit, et a quo sibi placuerit. Verus autem patiens non attendit a quo homine, utrum a Prælato suo, an ab alio æquali, an inferior, utrum a bono, et sancto viro, vel a perverso, et indigno exerceatur. Sed indifferenter ab omni creatura, quantumcumque et quotiescumque ei aliquid adversi acciderit, totum hoc gratanter de manu Dei accipit, et ingens lucrum reputat, quia nihil apud Deum, quantumlibet parvum pro Deo tamen passum, poterit sine merito transire.
4. Esto igitur expeditus ad pugnam, si vis habere victoriam. Sine certamine non potes venire ad patientiæ coronam; si pati non vis, recusas coronari. Si autem coronari desideras, certa viriliter, sustine patienter. Sine labore non tenditur ad requiem, nec sine pugna pervenitur ad victoriam.
5. Fac mihi possibile, Domine, per gratiam, quod mihi impossibiel videtur per naturam. Tu scis quod modicum possum pati, et quod cito dejicior, levi exsurgente adversitate. Efficiatur mihi quælibet exercitatio tribulationis, pro nomine tuo amabilis, et acceptabilis: nam pati et vexari pro te valde salubre est animæ meæ.
Cap. 20. De confessione propriæ infirmitatis, et hujus vitæ miseriis.
1. Confiteor adversum me injustitiam meam ; confitebor tibi, Domini, infirmitatem meam. Sæpe parva res est quæ dejicit et contristat. Præpono me firmiter acturum, sed cum modica tentatio venerit, magis mihi sit angustia. Valde vilis quandoque res est, unde gravis tentatio provenit; dum puto me aliquantulum tutum, cum non sentio, invenio me nonnunquam pæne devictum ex levi flatu.
2. Vide ergo, Domine, humilitatem meam, et fragilitatem tibi undique notam. Miserere mei, et eripe me de luto, ut non infigar ,non permaneam devictus usquequaque. Hoc est quod me frequenter reverberat, et coram te confundit, quod tam labilis sum, et infirmus ad resistendum passionibus, et si non omnino ad consensionem, tamen mihi etiam molesta et gravis est earum infectatio, et tædet valde sic quotidie vivere in lite. Exhinc nota sit mihi infirmitas mea, quia multo facilius irrunt abominandæ semper phantasiæ, quam discedunt.