Latin
LECTORI SVO
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 10
Unproofread scanNot analysed yet
Ego curioso impetum decidua collegi &reliquias, cornuumque frustula ad novum germen instruxi, ijs quam si milimus, qui inueteratos fractosque ramos uel nova adornant insertione, vel in domesticum precium conuertunt. Rem omnem sine verborum ambage expediam. Paucas de Vnicornu pagellas gravioribus impeditus necatiis in publicum fugiente calamo emiserat Parens, eo applausu, ut in hoc argumenti genere palmam meruerit &benevolas universi orbis voces, quod primus velut arbiter de Cornuum veritate inter dissidentes Andream Baccium &Marinum certo experimento constituerit, quibus ita adhaeserit, ut neutri tamen astipularetur.