Latin
LECTORI SVO
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 11
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim quae de solo cornu ferebat famae saeculumque prius omnia cum Baccio credebat, neque summâ veterum iniuria cum Marino ad extremum alterum prolapsus cuncta σκεπτικῶς in dubium vocabat, sed medio usus temperamento Cornu animalque probavit, virtutem autem plenis olim buccis decantatam iustis de causis habuit suspectam. Scilicet hinc ingeniorum aestimamus felicitatem omnia aequa lance expendere, &de ipsis recte judicare, quod interioris animę opus sensuum dexteritate fultum, quo quicunque caret frustra in accurato rerum seriarum examine locum exspectat. Baccium Marinumque sequuti Gesnerus &Aldro vandus utriusque aevi Plinij, qvum teiuni versam Naturae historiam suis operibus meditarentur complecti, singula accuratiori judicio scrutari non potuerunt. Vnde hic Marinum reddidit, cujus videbatur partes sequi, &Latio donavit quem sibi adoptaverat. Idem saxum volvens Io. Bapt. Sylvaticus, inter suos princeps, Bacciana argumenta &ingenuè refert &refellit ingeniosè, in caeteris perfectus, si ad alias Monocerotum species divertißet. Ex eo extititere nulli qui in hac palaestra nomen suum profiterentur, quod confectum negocium crederent tantorum hominum concursu.