Latin
ANOS ILLVD QVOD VVLGO PRO
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 110
Unproofread scanNot analysed yet
Cui similis parum Iuliana descriptio Monocerotis loci illius ®ionis proprii, quae eodem tractu Borussiam reliquasque Boreales plagas complectitur. De aliis Bobus apud Aeliani unius cornu legisse me memini, quod tres capiebat amphoras ex Indis Ptolemaeo advectis. Notanda tamen quam hinc discedam ante erit Plinii quaedam inconstantia in cornigerum solipedibus, qui enim Lib. 11. c. 46, dixerat solum Indiae Asinum inter solipeda cornigerum atque Vnicornem existere, hic (lib. 8, c. 21.) Boves Vnicornes quoque in solidarum ungularum societatem admittit. Contrarietatem circa idem animal aliam in Cardano notat Scaliger Excerc. 206. quod Vnicornis Vaccę pilum coeruleum scripserit, quam tamen coloris mixturam in pilis animalium alio loco negaverat. Russum verò pilum Monoceroti huic consignat Scaliger loco laudato. Aliis unicum è fronte media prodit cornu, pedali majus, curvitate supina. Ejus enim cuspis retrorsum devexa est. Ipse pilo ruffo. In quo litigio nisi me fallit memoria injuriam, more suo, Cardano impingit Scaliger. Viridem quippe tincturam, non coeruleam, aliàs pilis denegavisse Cardanum propter crassitiem lucidi coloris minus capacem, ad Parentis Anatomiam lib. 3. c. 1. olim observavimus.