Latin
ANOS ILLVD QVOD VVLGO PRO
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 111
Unproofread scanNot analysed yet
Vel certè viridem coeruleumque pilum in humano genere non obseruatum Cardanus indigitavit. A quo autem coeruleum Monoceroti huic pilum acceperit Vir subtilis, mihi quidem dubium, quum ruffum viderit Ludovicus Varthema Zeilae, urbe Aethiopiae inter primas. Sed quis pilorum tincturam pro aetatis Individuique conditi ne semper ferè variare ignorat. Profectò Vacca altera cornibus Cervinis ab eodem Varthema Zeilae apud Sultanum visa, à Monocerote parvis passibus distabat, an speciei natura non ausim affirmare. huic tamen obscuro colore ad nigrorem proximo pili per naturam infecti fuerunt. Cornu bovas Vnicornis vidisse se testatur Ardens Etereus Academicus cap. 44. Thes. de gemmis, tres palmos longum, parum à Rhinocerotis differens, foris politum, intus involutum, unam extremarum parte candicans, altera nigricans, ut boum alioquin cornua esse solent. Vi autem in Perechiis eximia pollere, quod &de Rhinocerotis alii prodiderunt. De bobus Vnicornibus ex suo addunt Rabbini Talmudici, primum iis sacrificasse Adamum Paradiso expulsum.