Latin
LECTORI SVO
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 12
Unproofread scanNot analysed yet
Nec tamen palma sublata aliquid conaturis Vinde nobis renatus quoque animus, crescentibus ad novum spectaculum cornubus nunquam in Amphitheatro visis, quae urgens Syrij aestus nuper, quum alia vehementius liquescerent, &nos alioquin communi torpore subsideremus, prima protrusit, sparsimque ad Parentis Opusculum nobis in itinere notata, ad certas Observationum classes reclureduxit: quę ut vides taediosi fuerunt otii potius quam debitae diligentiae, novaeque facili tua venia dici merentur, quod nihil fere à Parente antea notatum ingloria repetitione transcripserim, nec quidquam quod ad perfectam Monocerotum omnium ideam faciat, omiserim, aliis plura non debens quam sine aere nomen.