Latin
CAP. XVIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 129
Unproofread scanNot analysed yet
Quod verò Bovem dixerint, alia ex antiquitate ratio, apud quam pro quovis animali justam magnitudinem excedente Bovis nomen adhibebatur, ut vel ex solo Iunonis epitheto apud Homerum clarescit. Vnde quum majus Romanis illis saeculis animal longiori spiramento in urbe non comparuerit, bovis appellatione insigniverunt Rhinocerotem, quem maximum credebant. superioribus vero Reip. temporibus Pyrrhi bello in Lucanis comparentibus Elephantis primi hi Bovis nomen meruerunt, ob vastam corporis molem, quam in capite praesertim exprimunt nummi mei in Campania reperti. Dictique sunt Lucae Boves seu Lucanae, auctore Varrone de R. R. l. 2. cap. 3. Solino Polyb. cap. 25: Elephantes Italia Anno V. C. 472 in Lucanis primum bello Epirotico vidit, &Boves Lucas inde dixit. Quibus clarior accedit. Isidorus Lib. 12. Orig. cap. 2. Hos boves Lucanos (alii Lucas legunt) vocabant antiqui Romani: boves, quia nullum animal grandius videbant: Lucanos quia in Lucania illos primus Pyrrhus in pręlio obiecit Romanis. Diversam quidem vocis originem quęrit Baronius in Annal. ad An. Chr. 58. Bovem nempe Lucam ab talis eo tempore vocatam, allusione facta ad figuram bovis Evangelistae Lucae tributam; sed à Cl.