Latin
CAP. XVIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 130
Unproofread scanNot analysed yet
Salmasio in suis ad Solinum Notis improbatur quia id nominis Elephanti longius ante natum Salvatorem assignatum, eo scilicet tempore quo Lucaniam infestis signis &feris intraret Pyrrhus, nec bovem ad Evangelistae exemplum, Lucam vocarunt Itali, sed Elephantem. Vulgatior tamen Rhinocerotis appellatio Gręcis pariter &Latinis, à cornu quod circa nares eminet, unde nasuti &alios adunco naso suspendentes Rhinocerotis nasum habere dicuntur apud festivissimum Martialem Lib. I. Epigr. 4. Majores nusquam ronchi, juvenesque, senesque Et pueri nasum Fhinocerotis habent. Indos tamen &Aethiopes patrio aliquo caeterisque gentibus ignoto nomine domesticum animal indigitasse elegantissimus Q. Curtius Lib 9. cap. 1. exponit in Indiae, post Porum devictum, delineatione: Rhinocerotes quoque rarum alibi animal, in ijsdem montibus erant. Caeterum hoc nomen belluis eis inditum à Graecis. Sermonis eius ignari aliud lingua sua usurpant. Quod quum taceat, nostrum erit inquirere. Ab incolis Cambayae &Patane Gandas vocari refert Garcias ab Horto Lib. 1. cap. 14.