Latin
CAP. XVIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 133
Unproofread scanNot analysed yet
vip autem Rabbinorum Talmudicorum libris nobilitatum per Animal unicum cornu gerens ab iis exponitur: quam tamen vocem per pr exprimit Scripturae, unde illud vapi ex Orientalium lingua communi in Talmud Bauli irrepsisse, ut plura alia, suspicor, quum illud Talmudici scripti compendium Babyloniae ex Misna illa antiqua à Rabbi Iuda sancto dicto composita contraheret post destructionem Templi ultimam 470 circiter annis par Rabbinorum Ravenà &Ravascè, ut in Rituum Historia Part. 2. cap. 2. explicat R. Leo Mutinensis. Sed nec opus esset huc confugere, apud Aethiopes enim vicina vox in usu, quam facilè pronunciando, ut hodie inter omnes obtinet vocum modulatores, corrumpebant. Occurrit ea Psal. 21. commate 22. in versione Aethiopica antiqua, quae Romae prodiit &in qua egregiam operam posuit R. P. Iacobus VVemmers Antuerpianus, edito accurato vocum Aethiopicarum Syllabo, Vbi φβλ. 8: Ahadu Karnu, Monocerotem indicat communibus Orientalium radicibus. CAP. XXI. Rhinoceroti bina cornua. De iis in Geographo dubium. Cornua mobilia. Martialis approbatus. Rhinocerotis per partes descriptio, ubi corrigitur Geographus.