Latin
CAP. XVIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 132
Unproofread scanNot analysed yet
Ars terram vertere instar arantis docuit vel certè ex mortui corio aspero captarunt coloni, quam praecedentibus verbis insinuavit Anonymus: ἔχε δὲ καὶ τὸ πάχος τοῦ δέρματος ἀυτοῦ ξηραινόμενον, δακτύλους τέσσαρας εὰ ἐξ αυτοῦ ἐνιοὶ βάλλουσιν ἀντὶ σιδήρου εἰς τὰ ἄροτρα, ἀροτριῶσι τὴν γήν. H. e. Habet verò &crassitiem cutis suae exsiccatam, digitos quatuor, &ex illis aliqui ante vomerem in aratris proijciunt, &terram sulcant. Vnde ἄρου ipsi natum nomen ab arando, sicut à natur ali nasi ornamento ἄρισι Qvam Anonymi obscuri mentem existimo, apud quem invertendus verborum ordo, ut sententiae propriae pondus subsistat Legendum enim διά τε μὲν ἄρισι ἢ τὸ θήριον. διὰ γὲ του ἄρου ἀροτριάν. Nam ex naribus denominationem ferae Vnicornis habuit; ab arando verò aratoris, quo etiam sequentia videntur collineare, si Etymo Anonymi insistamus, qui vi quadam ad Graecam originem propria Aethiopum pertraxit: quo vitio inter Latinos Grammaticos Festus, Isidorus aliique ex aequo tenentur Graecorum origines ad Romanam progeniem reflectentes. Videntur sanè potius ad Hebraismi lancem examinanda, in qua ἄρισι cum vi communi radicalium ductu aequum libramentum facient, si facili mutatione P, pro aspirato alpha substituatur, eodem quo Germani Danique modo aspiratam in Forn ex C Latinorum derivarunt.