Latin
1. BARTHOLINI
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 138
Unproofread scanNot analysed yet
Et coctum in spiritu vini febribus sanandis, ventriculi imbecillitate, Asthmate, depellendisque lumbricis impensè laudant experti, Hujus verò esu Mauri delectantur necessitate fortean adducti, quum nervosa planè sit caro &dura, ferratosque Plauti dentes, judice Bontio, postulet. Nec id videtur à veritate abhorrens, quia mollissima alioquin animalium caro in delicata linguae textura superatur quae in Rhinocerote adeò spinosa Marco Paulo Veneto &Iacobo Bontio fertur &aspera, ut si irritetur hominem simul ac equum tanquam pulicem prostrata lambendo necet, dum asperitate linguae suae cute ac carne ad ossa usque animalia denudat. Ob eam linguę asperitatem virgultis perquam spinosis vescitur, &herbis, ut inter herbatica animalia numeret Solinus, quod crudivorum non sit nec sanguinolentum, nisi stimulo injuriarum incitetur. In cuius veritatem pauca addit MS. Geographicum: τοὺς δὲ ὀρθαλμοὺς κάτω περὶ τὰ γνάθους ἔχει φοβερώτατον δὲ ἔστι πάνυ. μάλιστα καὶ τῷ ἐλέφαντι πῶς ἀντικείμενον: Oculos infra circa maxillas habet. Valdè autem est terribile, maximè Elephanti, quando ei opponitur.