Latin
1. BARTHOLINI
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 139
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc nisi justa interposita distantia Rhinocerotem intueri ausus non fuit Geometra, sed animo fortior juniori illi aulae incluso propior acces sit, &excoriato, in quam rem ipsa Auctoris verba supra retuli hic vel corrigenda vel explicanda. Parum quippe cohaerere videntur, καὶ κατεγγισὲν ἄχυρα καὶ ἰστάμενον, ubi multitudinis numerus simplici sociatur. Ἀχυρα vel pro exiguis aetatis tenerae bestiis, quas plures viderat, capienda, à paleae exilitate translata voce, vel pro ἄχυρα substituendum ἄχυμα, quod forsan succo destituta fuerint &macilenta: ad quae intrepidus sine noxę metu accesserat. Prior lectio meo arbitrio huic praeferenda, si in numero singulo propter sequentem syntaxin ἄχυρον reposuerimus. Parvus enim Rhinoceros, cuius generis in Magnatum educantur caveis, propius accedentem ętatis facilitate promptè admisit. Sanguinis precium ex vario effectu pensatur. Dysenteriam enim fertur sanasse, febrem, Asthma &morsus venena tos, vermesque depulisse pravis humoribus junctos. Restant cornua quae in generis testimonium adferuntur, quorum majus usibus humanis accommodatum recurvum est, teste Solino cap. 43.