Latin
1. BARTHOLINI
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 144
Unproofread scanNot analysed yet
Iehorę nomini ferè semper anteponunt, quod ita scribunt &aliisque significantius exprimendis, ut nonnunquam ter continuè repetant, quod solemnis illa inscriptio omnibus fere Arabum scriptis ante operis inirium posita demonstrati γὰ κατὰ ἄματα μὲν κατ μαρ In nomine Domini Miseratoris Misericordis. Aliud in voce Itala Alicorno non est, quod sapiat Arabiam. Corno enim à Latino Cornu deductum, quod huic Vnicornu peculiariter assignatur, quanquam et Latinum illud Cornu radicales, ut vocant, literas, seu consonantes, cum Arabico &communes habeat, unde Vnicornu illis Barkaran. Abensinae ωδαγοδι Alchercheden, quod A. Bellunensis de animali interpretatur, quod unicum in fronte cornu gerat veneno contrarium. Hebraeis uno Reem, Chaldaeis parum dissimile 6. atim nuncupatur, quibus nominibus ex sacro Codice interpretandis crucem eruditis posuit notionis ambiguitas. Nam modo Rhinocerotem transferunt, modo Monocerotem dubia sententia. Quod illis condonari possit, quibus eandem utriusque animantis speciem diverso tantum nomine distingui animo sedet.