Latin
1. BARTHOLINI
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 145
Unproofread scanNot analysed yet
At reliquorum aliter sentientium major culpa ex utriusque naturae ignorantia Crassus omninò error Rabbina cujusdam in Libro Than Chuma quo Reem apud Moysen in benedictione Balaam Numer. 23. 22. 24. 8. per Daemonem explicantis, fortitudinem autem per Angelos a volando ita dictos. De superbia Rhinocerotis cum auctoribus tacet experientia, quippe innoxium fertur &sedatum animal, hominumque imperio subjectum. Notior contra Monocerotis superbiae &saevitiae fama ex Psalm. 22: Salva me ex ore Leonis, &à cornibus Vilicornium humilitatem meam. Vbi utraque Glossa Vnicornu retinet pro certa superbiae nota. Neque Rhinoceros sensu omnium &visu vulgatissimus tantopere ob infrequentiam commendatur, quanquam Garcias ab Forto lib. 1. de Hist. Arom. cap. 14. sibi visum neget. Adeo autem rara Monocerotis spectacula, ut pro dilecto Filio habito, capiatur in deliciis Patris &orbis apud Lyricum Regium psal. 29. Et dilectus quemadmndum filius Vnicornuum. Quod magna veri specie ita exponit B. Augustinus: Vnicus Patris exinanivit se nobilitate sua, &factus est homo sicut filius Vnicornis, id est, Iudaeorum jactantium suam singularem justitiam.