Latin
CAP. XXIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 154
Unproofread scanNot analysed yet
A suppedaneo enim diversum situm non obtinere utriusque in medio stipitis locus comprobat, quem ferè utrique assignant, nec usquam quatuor lignorum distinctorum iunctim extant documenta. Sanè ubicunque medii stipitis locus affertur, pro Vnicornu nostro est explicandus, ut auctorum diligentior inspectio monstrat. Quod si suppedaneum quoque alibi in medio impactum reperiatur, iam duplici termino crucem dimetiemur, ut duplex medium inveniatur. vel enim in erecto secundum longitudinem ligno medium distinguemus pro Vnicornu illo medio, vel à prima ligni secundum latera divisione medium suppedaneum circa pedes investigabimus, idque ut amica concordia differentes loci componantur, quum facilè medium etiam prope pedes terminetur in cruce altissima, qualem ex antiquitate operosius in Apologia nostra De latere Christi aperto demonstravimus. Sed quod quarti ligni seu suppedanei mentionem neglexerint, alia ratio, me iudice, fuit: quanquam subinde neutrius meminerint, ut pote minorum crucis partium, ut in Carmine B. Caecilii Cypriani de ligno crucis: Arboris haec species uno de stipite surgit, Et mox in geminos extendit brachia ramos, Sicut plena graves antennae carbasa tendunt, Vel cum disjunctis iuga sunt ad aratra juvencis. Nempe nec cornu erat suppedaneum, nec eius