Latin
CAP. XXIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 155
Unproofread scanNot analysed yet
nomine dignum, quod per mysticum sensum ex cruce eruebant Sancti Patres. Non cornu; quia neque inflexum, neque acutiori forma, sed erectum in tabellam latam pedibus sustinendis aptam exstabat. Extremitates autem reliquae appellatione cornuum fuerunt insignitae, quia acutae forsan &in summo emi nentes, non alia ratione ac antennis supremis cornu applicant Tertullianus I. d. Isidorus l. 19. Orig. c. 2: Cornua extremae partes antennarum sunt, dicta per tropum ab animali ad inanimale. Virgilius lib. 3. Aeneid. Cornua velatarum obvertimus antennarum. Lucanus l. 8. Phars. v. 193. Iusto vela modo pendentia cornibus aequis Torsit.