Latin
CAP. XXIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 155-2
Unproofread scanNot analysed yet
Artemidorus lib. 2. Oncir. c. 12. de Tauro: similis est malo navis, &toti ipsius structurae διὰ τὰς βύρόας καὶ τὰ κέρατα. quae cornua postea c. 23. per τοὺς λοιγείρχας in somno interpretatur, h. e. ut vertit Cornarius laterib. praefectos. Et Valerius Flaccus Argonaut. lib. 1. ---Antennaque laevo Prona dehiscentem cornu cum sustulit undam. Vnicornu autem utroque nomine medium lignum notat, partim quod incurvum emineat, &acutum, quale video in annexa figura Crucis optimè expressisse nuper Io Mich.