Latin
CAP. XXIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 157
Unproofread scanNot analysed yet
Columnarum genera varia, Veraque Monocerotis imago: &alia. D rem ipsam devoluto auctorum teAstimoniis, experientia &ratione Monocerotis animal vel esse vel fuisse probare opera non tralatitia incumbet, quum nihil sit de quo magis dubitant oculatae manus. Agmen auctorum ducat Strabo Geographus, qui ex Onesicrito equorum Vnicornium in India nascentium, seu Monocerotum ad equos toto fere corpore accedentium, meminit lib. 15. ἵππους τε λέγει μονοκέρωτας, ἐλαφοκράνους, seu Cervino capite. Quod in vero Monocerote agnoverunt Plinius, Solinus, Varthemanus, &Cardanus. Singularis hic est Philes in capite Monocerotis, quod Leoninum describit his lambis: Ουραν συὸς δὲ, καὶ λεόντειον στόμα, καὶ θεῖν μὲν ὀξεῖστο ἀλλʼ ἀνανδρους, τους ποδας. Ἀσπάζεται δὲ τοὺς ἀπανθρώπους τόπους, καὶ ζῇ παροικῶν, καὶ πλανώμενος μόνός. H. e. ex versione Bersmanni. Caudaque aprum, rictu Leonem praeferat. Idoneosque cursibus licet rudes Gestat pedes, amatque solitudines, Saltusque solus pervagatur devios. Plinius diligentiori colore adumbrat lib. 8.