Latin
CAP. XXIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 158
Unproofread scanNot analysed yet
cap. 21: Asperrimam autem feram Monocerotem, reliquo corpore equo similem, capite cervo, pedibus elephanto, cauda apro, mugitu gravi, uno cornu nigro media fronte cubitorum duum eminente. Hunc sequutus, ut in omnibus, pressis vestigiis Solinus lib. Polyhistor. cap. 51. de India refert: Atrocissimum est Monoceros, monstrum mugitu horrido, equino corpore, elephanti pedibus, cauda suilla, capite cervino: cornu è media fronte ejus protenditur, splendore mirifico ad longitudinem pedum quatuor, ita tamen, ut quidquid impetat, facile ictu ejus perforetur. Vivus non venit in hominum potestatem: &interimi quidem potest, capi non potest. Condonandum Polyhistoris arbitror impetu, quod ordinaria Naturae lege productum ani mal, sine conformatione partium principalium vitiosa, monstris annumerarit rarò neque ex parentum semine efficientisue dominio enatis. Vtriusque verò tam Plinii quam Solini fidelis assecla Isidorus Iunior lib. 12. cap. 2. ab illa saeculorum fama non recessit, licet cum Rhinocerote imprudentius confuderit Monocerotem, eodem cornuum numero deceptus.