Latin
CAP. XXIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 164
Unproofread scanNot analysed yet
Rarum quippe est &mortalium experientiae infrequens, partim quod sylvas petat &penitiora diserti loca quò pauci pertingunt, partim quod in hujus generatione parcior sit Natura in pretiosis rebus paucitate contenta. Scilicet ex harum rariori effectu desiderium in hominum mentibus excitat, &majestatis quandam speciem affectat in iis quae paucis sine tamen reliquorum vitae periculo, communia voluit. Paria aliàs praestitit, ne exemplis careamus. Phoenicem patrem simul &sui prolem, qui, ut suavissimus Poetarum canit Claudianus: iiis: Membris trivit redeuntibus aevum, in se generis sui multitudinem complectitur &foecunda morte senescens in novos ortus resurgit. Eo subinde apparente, miraculi loco habuerunt, ut hodierni Monocerotem. Tacitus Lib. 6. Annal. Paulo Fabio, L. Vite Illio Coss. post longum saeculorum ambitum, avis Phoenix in Aegyptum venit; praebuitque materiam doctissimis indigenarum, &Graecorum, multa super eo miraculo disserendi. Vnionum rarior captura, reliquorumque quibus ex raritate precium majus statuimus, ad quae descendere in praesens non vacat. Balsami veri rarus fuit omni aevo &succus &stipes.