Latin
CAP. XXIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 165
Unproofread scanNot analysed yet
Fruticosa enim haec planta alibi quam in Iudea nasci fastidiebat, teste Plinio lib. 16. c. 32. sed nec Iudaeam Balsamum occupavit praeter Callirrhoen Hierosolymis proximam. In hac terra, inquit Solinus Polyh. cap. 35. balsamum nascitur, quae sylva intra terminos viginti jugerum usque ad victoriam nostram fuit. Melius in rem nostram alii Codices legebant: In hac terra tantum balsamum nascitur. Et quanquam idem affirmet balsami lucos inde adeò propagatos quum Iudaea potiti essent, ut ejus aevo latissimi colles balsama sudarint: hodie tamen vix exiles ramos fert Arabia. unde Tacito Lib. 5. Hist in Aegyp to modica arbor Balsamum, &Serabo in παραλίαις tantum nasci prodidit, non naturae forsan culpa, sed excolentium, ut rarior apud nos ejus usus sit fueritque, &succi balsamici in usu medentium per fissuram exstillantis inopia, per naturam verò exsudantis tantus defectus, ut in Theriacae mixtione pro Opobalsamo vero nucis muscatae succum substituant seplasiarii, quanquam ex Aegypto per mercatores superioribus annis Venetias &Romam Opobalsami justa ejus copia delata, quam legitimam, incisioneque elicitam agnoverunt controversię inter plurimos de ea exor tae arbitri Baldus, Castellus, Veslingius, Perla, Donzellus, Campii, aliique quorum nucleum ToGeorgius Volcamerus Florae genius edidit.