Latin
CAP. XXIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 166
Unproofread scanNot analysed yet
Alia in dictorum testimonium addere supersedebo, quum Naturae saepius excessum, saepius quoque defectum in animalium numero &plantarum quivis animadvertat, ut parciorem esse in Monocerotum genere citra magnum sit miraculum. Imo adeo in terris insolens describunt Hebraeorum Magistri ut quum Monocerotis pelle tegendum esset Tabernaculum à Deo adductum ut animal ad Mose, nec ab eo aplius in deserto comparuisse. Per animal enim Vnicornu explicant Talmudici 2. Aphor. de Sabad illud un Tasso, quod Exodi 25, 3. 26, 14. arieti junctum per lanthinas reddidit B. Hieronymus: de quo dubitant an domesticum suerit, an peregrinum; mundum tamen credunt ex sacro usu. De Cophthis jam ante monui evidens desumi Monocerotis documentum, ut labori huic supersedere possim. Experientiam excipiant varia veterum monumenta in Monocerotis fidem erecta. Inter quae primum locum teneat gentilitium tribus Iosephi apud Hebraeos signum, quod in Labari una parte Vnicornu, adversa Bovem monstrasse consentiunt Rabbini in Medras Raba, sequutusque est in Dipluranologiae titulo Emmanuel Portus in Iosue scuto, quem ex tribu Iosephi fuisse constat. Origo Emblematis postremo Iacobi voto debetur, quo filio natu ferè minimo sed fortunis maximo &pulchritudinem &potentiam augurabatur Gen. 49. v. 22 24. Vnicornu autem pro fortitudine &singulari robore in Scripturis alias frequenter adhibitum, pulchritudinemque &gratiam alio denotavit oraculo Psal. 28. Forsam &Iosephi altiores fortunas eminentesque dignitates Monocerotis signo ad posterorum memoriam transmiserunt auctores fratribus ad exemplum opposituri.