Latin
CAP. XXIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 172
Unproofread scanNot analysed yet
quibus columnis intercedendum putarunt gloriae &famae invictorum pectorum, additis tam Inscriptionibus quàm Hieroolyphicis à Petro Ciac como Hispanorum doctissimo diligentius explicatis. Et, quod ad rem erit, rostra navium triremesque devictas in opere ipso expresserunt adhuc Romae superstite, cujus Inscriptionem post Ciacconium Petrus Servius Romanorum Med. literatissimus c. 4. Miscell. &figuras exsculptas Gauges de Gezze diligenter &ad vn guem explicarunt. Non aliter Aethiopum Reges cornu animalis cum ipso Monocerote in, columnis viva imagine effinxerunt. Monuit me tamen ingenue Lucas Holstentus literaturę Graecae &Ver. Philosophiae facile princeps, ελην hic alibique non pro columnis, sed statuis accipiendam ad Vnicornis figurâ expressis. cui eò facilius assentior, partim quod frequentiorem statuarum memoriam omni aevo reperiamus &vestigia adhuc clariora, partim quod majus ad Vnicornis rationem pondus afferat. Quod de impetuoso Monocerotis saltu refert Geographus noster, in alio parum dissimili, si non eodem, in Oriente sibi observatum mihi exposuit Abrahamus Ecchellensis de Monte Libanon Maronita Arabicae linguę in Gymnasio Romano Interpres meritissimus.