Latin
CAP. XXIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 173
Unproofread scanNot analysed yet
Monocerotis autem ex statuis sive columnis Aethiopicis expressa imago justa diligentia à me in Medicaea Bibliotheca fuit considerat. Toto corpore Ceruum refert sive magnitudinem spectes, sive membrorum conformationem. In solo capite aliquo discrimine separatur. Cornu enim in fronte recto ductu protenditur striatum, curtae aures, barba hircina sub mento &vellus anteriori facie inter frontem cornutam &nasum. Frons tuberosa, cui solum cornu infixum visitur. cur CAP. XXV. Monoceros à fabulis vindicatur. Ctesiae defensio. Laus Famae. Contradictiones de Vnicornu tolluntur.