Latin
CAP. XXIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 177
Unproofread scanNot analysed yet
Sed argumenti pondus elevat quisquis in veterum scriptis versatus malè ex unico errore totius operis auctorisque dignitatem fidemque pensari novit. Iam certè de utroque foret conclamatum, maleque audirent Aristotelis omnia, quod hic loci in Gallia Asinos falsò neget. Actum etiam eadem sententia de Homero antiquissimo Polyhistore esset, si quae de obsidione expugnationeque Trojana finxerat, reliquis veFirè dictis falsi maculam communicarent. ctum autem esse Trojanum excidium ex signatis plurimorum Auctorum verbis liquet, quae qui velit, adeat Ioh. Chrysostomi Orationem, Ciceronem l. 2. de Div. Lucanum l. 2. Phars. Invenal. Satyr. 10. Trebel. Pollionem in D. Claud. Tacitum l. 12. Annal. B. Augustinum lib. 1. de Civ. Dei c. 4. Lucianum Philopseud. &Quintilianum de Oratoribus. Ipsamque aurei velleris historiam non procul fabulis aliorsum traxerunt Majerus Aenig. 223. Sennertus de Consensu, Hier Hoelzlini vol ad Apollonium, aliique numero non pauci Vt hinc nec Vlyssem crederemus, quod longo illo &fabuloso errore, ut iter vocat Tacitus de Moribus Germ, historiam ejus in majus auxerit Homerus. Ctesiam tamen apud Lucianum quoque suspectum in Philopseudolo p. m. 463.