Latin
CAP. XXIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 178
Unproofread scanNot analysed yet
adverti, in quo Homeri fabuloso catalogo accensetur: Veteres illi Herodotus, Ctesiasque Cnidius, &ante hos Poetae, &ipse Homerus Viri celebres, mendaciis scriptis usi sunt. Quod Satyrico condonandum stylo, quo omnes, ne Christo excepto, pari insolentia perfodit. Rectè pro Ctesia pugnat H. Siephanus in Disquisitione operi praefixa: Si mentiri voluit Ctesias assentationis studio, et spe lucri id factum, at neque Artaxersi neque matri Parysatidi supplanta vit vera laudis, sed potius detractum ivit. Caeterum gratis Monocerotum mentionem primam ad Ctesiam referunt, qui conserto pede nobiscum pugnant, quum de Vnicornu multis anteactis aetatib. ad rauim usque clament Divinae paginę. Andreas Baccius Libro de Vnicornu vim oppositae aucturitatis Crescae aliorumque effugere alia via gentans concedit exactam Monocerotis notitiam veteribus Ctesiae, Plinio, Aelianoque latuisse solenni rerum obscuritate, quae donec invalescant prima exordia ¬itiae incunabula facilè confundunt.