Latin
CAP. XXIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 179
Unproofread scanNot analysed yet
Quo confugere sine necessitate coactus est, partim quia nullo non tempore Monocerotis animal infrequens necessario confusam omnibus scientiam gignit nobis pariter &antiquis, partim quod accuratam Vnicornis descriptionem sequen ti aetate consonam assequuti sint Ctesias &Plinius. Nec vitio Philostrato verti debet novarum rerum studium, quo seriem Illustriu historiarum velut gemmis per intervalla distinxit, ut torpente forsan lectorem excitaret. Hominum quippe ingenia novitatis ac peregrinationis auida, externa quaecunque quae à patris finibus Natura removit, amplectitur ut nummos novos pueri, non quod vel nummi novi falsi sint, aut externa nihili, sed quia praeter vulgarem sortem nova specie adornantur. Aeliano id debet posteritas quod ab aliis de Vnicornu relata fideliter annotaverit, quum nec ipsi nec aliis forsan praesentibus intueri locorum distantia concesserit &ferae agilitas. Veritatem rerum fama sequitur, ut umbra, quae, ut magnus Tacitus loquitur, non semper errat, interdum &feligit.