Latin
THOMAE BARTHOLINI
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 18
Unproofread scanNot analysed yet
per Galliam oberrantis cornu arietino è frontis media parte enato historiam interspersit, qui multorum oculos simul meruit, &nummos. De quo ad G. Fabricium Hildanum quoque Obl. 25 Cent. 2. Emanuelis Vrstisii extat Epistola, qui eundem Parisijs 1598. praesentibus D. Iacobo Feschio, &Io Echenstenio discipulo suo &vidit &contrectavit. Planè eundem hunc Franciscum fuisse arbitror quem describit Io. Renodaeus lib. 3. M. M. c. 21. Pro monstro habitus est rusticus quidam Caenomanus, cuius fronti cornu adnatum crassissimum duos palnos longum, ad occiput incurvum Lutetiae A. D. 1600. vidimus. Paruo enim differt temporis intervallo utriusque seculi terminus. Neque memoriae nostrę Monocerotes in utroque sexu defuerunt, A nati vitate prima infanti productum lib. 3. Prax. Adm. Obs. 93. refert Zacutus Lusitanus, quod ex fronte primum duri nodi specię emersum paulatim in justam cornu magnitudinem crevit, palmi dimidij longitudine, iuxta radicem amplum, in cuspide pollicis magni crassitie. Simile corniculum in frontis angulo parvum Carolo Sartori Neapolitano ad D. Dominicum habitanti quoque observatum cervae vel vitulae junioris specie, de quo Marcus Aurelius Severinus magnus Campaniae Doctor cap. 25. de Nou Abscess.