Latin
THOMAE BARTHOLINI
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 19
Unproofread scanNot analysed yet
retulit, qui quidem me praesente adhuc superstes, lucem tamen fugit, nec à nobis videri voluit. Et pauci abhinc effluxerunt anni, quum in valetudinario Mediolanensi justae aetatis puella in fronte cornu gestaret semipalmare, &una parte striatum, quod à Mattheo Bergomate Chirurgo ejus loci fuit detractum. De alia puella Cornuta scriptum promiserat Paulus Lentulus à Fabricio Haldano Cent. 4. Obs. 81. desideratum. Propinquius verò in eodem sexu sequiore nobis est exemplum nudius tertius natum. Pauculi enim sunt dies, quam Patavinae cuidam sacrae Virgini, à me eo nominè visae, annorum 60. in Coenobio S. Sophię, precibus ejusdem victus corniculatam epiphysin ex scinderet Vir summus Ioannes Veslingius, quae in frontis elatiore parte sinistrorsum enata fuerat, eadem cum vaccino cornu substantia, similique duritie, lentore &colore, ex ampliore basi paulatim in acumen sursum extollebatur extremo nonnihil inflexo, longitudine &latitudine digiti articulum adęquans. Quae exempla pręter miraculum dixeris, si quidem ipsas frontis eminentias angulares cornua appellarit antiquitas; cuius testis Chirurgorum Arabum princeps Albucasis sive ejus Interpres, qui part. 1. Chir. c. 3.