Latin
181
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 181-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cornua Monocerotis in thesauris Principum sparsim asseruata quamuis uariam faciem ostentent, ueris tamen nihil detrahunt, quae dari possunt. Varia illa sunt uel ab arte artificum &ingenio, vel temporum injuria, vel quod alterius Monocerotis sint pro vero unicornum supposita, quo numero pleraque quibus nomen apud magnates precium hactenus dedit, recenseo. Obvertent praeterea nobis miracula quae dubia nec aestimanda fide à Cornu vero promittuntur ab antiquis, ut eadem sit animalis quae miraculorum suspecta veritas.