Latin
182
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 182
Unproofread scanNot analysed yet
Equidem miraculorum pondus non excipiam, quod minus huic inesse cum Patre cap. 6. concesserim, solam argumentationis debilitatem ostendam ex mala diversorum miscella. Nam accidentibus, ut bona Criticorum venia à Philosophis verba mutuer, substantiam miscet, &ex illorum conditione hanc metitur, cui inhaerent nulla proprietatum necessitate Illa sine hac abesse possunt &pro falsis traduci superstite substantiae dignitate, quam necessariò non sequuntur: unde &in majus fallacis famae cursu augeri possunt rerum virtutes, hominum gesta, animantium effectus, quanquam &hoc &illi &istae reapse existant. Tandem qui contradicendi partes susceperunt, ad Romanorum spectacula provocant &saeculares lu dos, in quos ex uniuerso orbe perdomito rariora inducta animalia, Monocerotes omnium ore eo aevo celebratos, nunquam Annales attestantur. Quibus Andreas Baccius defendendi Monocerotis patrocinium felici conatu excercens, facili ex natura ferae responsione occurrit. Nam raram bestiam, &feram, nec domari posse nec vivam capi prodiderunt Philes, Aelianus, &Plinius. Longiori quoque itineri Romam perducenda succubuissent ob coeli pabulique diversitatem, quod usu venisse Elephantis ex Aeliano lib. 10. cap. 18. &Petro Gyllio credimus.