Latin
188
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 188
Unproofread scanNot analysed yet
Parum ab hoc diuersus I. C. Scaliger dum Vartemanni Monocerotem Aristoteli &Plinio incognitum fuisse, sine dubio iis de causis, putat, eosque tantum de Asino Indico loquutos. Ego horum accipio nihil, nec ullum in auctoribus contrarietatis sensum inuenio. Veri enim sunt Plinius, &Aelianus, nec falsus fuit Varthemanus, quum utroque pede visus sit Monoceros, huic bifido, illis folido. Nouum id uni huic non est pedum formam ad locorum diuersitatem variasse. De suibus, alioquin nostro coelo bisulcis, notat Plinius Lib. 11. cap. 46. in Illyrico quibusdam locis solidas habere ungulas, quod excrementorum copiae &naturae necessitati adscribendum. Monocerotes verò Mechenses Varthemani solidis ungulis rectè priuauit Natura, quia longiora cornua leuem illum defectum conpensarunt, qui ex Auctore leuissimus, parum enim, an poco, anteriori facie pedes diuisos narrat. Geographus MS Medicęus ungulas bifidas ex icone à se viso depingit. Cauda vel aprina fertur vel suilla nullo contrarietatis periculo, quum in feritate sit discrimen utriusque, cujus etiam gradus in Monocerote quo minus statuamus, obstat nihil. In Excerptis tamen Solini, qui suillae caudae auctor, antiquis scriptum erat, caudis villosis, pro cauda suilla. Quàm lectionem auctor commentus est ex deprauata exemplarium scriptura, caudas villa, quam, caudis villosis, putauit corrigendum, ut monet ad Solinum Cl. Salmasius. At Solinus more suo, Plinianas historias leui vel transpositione vel immutatione suas facturus, pro apro affinem suem, pro mugitu graui, horridum, in contextum subrogauit. Medicus autem Geographi codex caudam Monocerotis Ceruo similem cum reliquo corpore repraesentat. Iam cornu ipsum adeo decantatum colorum externorum specie variantes peperit opiniones.