Latin
189
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 189
Unproofread scanNot analysed yet
Plurimae tamen in nigrore conueniunt temperato, apud Aelianum, Plinium, &Amatum Lusitanum, qui subnigrum ex Lusitanorum relatione confirmat. Solus hic in diuersum abit Solinus cap. 51. de India, mirifificum splendorem cornu assignans: Cornu e media fronte eius protenditur, splendore mirifico. Qui cum nigrore aduersa mixtura pugnat. Splendida enim non obscura sunt, sed ad candorem declinant vicinae naturae conditione. Ex quarum opinionum dissidio Andreas Marinus occasionem captavit pro abula Vnicornu traducendi. Vnde sententiarum diuortium alia compula iunxit Volsgangus Franzius cap. 11. hist. animal.