Latin
CAP. XXVII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 196
Unproofread scanNot analysed yet
Cardano viciniori contemplatori libras decem &septem cum tertia parte, pendere visum. Golnizius ad podus vicesimum quintum ascendit. Bellonio vero aliud visu persuasum, aliud librata manu, quamvis enim decem duntaxat &tres libras cum unciis quatuor pendeat, si quis tamen sublevet plusqua decem et octo librarum existimabit. Vnde difficilem arbitror sim. liu rerum exactam mensuram aut libra aestimare, quae remotiora &sensum fallunt &intellectum. Reliquis conditionibus verum antiquorum Vnicornu reddere existimatur, quanquam ab arte quoque in fascias quinque ordinata serie adornatum colligat A. Marinus, quia in vero Cornu similes ejus elegantiae ductus operari nesciat Natura, fierique possit ut ingeniosior artifex Cornu Monocerotis, cum lineis &tractu definito ab Aeliano descriptum, artis mixtura pressius exprimere voluerit Mihi sane aliis nominibus suspectum est accuratius inspicienti. Nam &color fusco clarior, &inaequalis extremitas qua capiti inhaesit aliquam cum Marino borealique dente affinitatem alit, quam arctior capacitas auget conficiendis poculis minus idonea. Cavum tamen est cornuum in morem. Fateor. Sed quis industriae artis id artificii, quidquid est, denegaverit?