Latin
CAP. XXVII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 197
Unproofread scanNot analysed yet
Par de aliis judicium titulo Vnicornuum solo aetatis raritatisque testimonio gaudentibus, quae passim Romae, Argentinę, Netis, Cracoviae, Pragae, &Dresdae obvia. In censu verorum numerantur bina illa Veneta, quę ex thesauro D. Marci ad altare ejusdem solenni pompa festis diebus suspensa vidimus, inter pretiosa à Francisco Pona Equite Veneto cautè habita cap. 15. non vera. Nam &Andreas Marinus Libro Venetiis apud Aldum 1566 edito, diversa credit ab antiquorum Vnicornibus, quia longiora sint quam ab antiquis describuntur, nec strias habeant Monocerotis Aeliani, adeoque subtilia sint, ut pocula inde nulla conficiantur. Nisi tamen color obstaret, ad purpureum potius quam nigrum deflectens, ut mihi quidem visum, nihil rationibus suis obtineret Marinus. Baccius enim Lib. 2. cap. ult. vera putat, quamvis repolita, quia abraso cortice primo nigriori, striisque levatis, remanserint longiores quam crassiores. Sanè Alberti Magni Vnicornu sine spuis quoque erat &cochlearum ductibus, quos necessarios urget Aelianus. Nigrius maris esse, feminae candidius prodidit quidem Leonicus Goldionus in descriptione rariorum Vrbis Venetae rerum; sed non scio quo antiquorum testimonio sexus diversitatem ex colorum varietate deducat, ut etiam hoc paradoxo suspecta cornua reddiderit quae in majus tollere scripto susceperat. Quod verò addit Baccius colore esse Cornu cervini politi &pallidi non nigri, meam auget suspicionem, ut vel majorum Orygum cornua credam, vel Borealis balenae dentes.