Latin
CAP. XXVII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 199
Unproofread scanNot analysed yet
Magna hactenus de Vnicornu illo jactabantur, quod in thesauro Hispaniarum Regis asservatur, ex quo, rustulum Eminentissimo Cardinali Francisco Barberino donavit Philippus IV. Verum enim vero donarium illud Romae iis striis, quamquam tenuioribus, eo candore, &ea soliditate observavi, qua &nostrum Septentrionale, &dentes Balaenarum conspiciuntur. Perforatum tamen cornuum in morem, quod ab arte non frustra speraveris. Quam alienus à vero Monocerote color sit candicans supra exposuimus. Trajecti ad Rhenum aliud Vnicornu in Aede basilica nobis monstrabatur, longitudine Parisiensi par, sufficienti amplitudine, unde singulis spectatoribus merum ebibendum propinat sacrorum custos, non sine molestia, ut expertus sum, ob insignem longitudinem cui tollendo vix extensa manus sufficit. Gyri frequentiores ad extremum apicem circunducti, ubi tamen recto tractu obliterantur. Crustae color cinericio similis, medulla candidiore. In magno precio habetur, &pro vero venditatur, ut infinitam auri vim reperundarum damnata Colonia Agrippina, contra licitaretur. Minus aliud adjungitur per omnia, si magnitudinem excipias, prioris aemulum. Sed, si verum fateri licet, neque haec Monocerotis exactam referunt notam, majora quippe sunt quam pro merito, &candidiora quam ab antiquis depicta veniunt.