Latin
CAP. XXVII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 200
Unproofread scanNot analysed yet
Dentes Balaenarum Gronlandicarum forte fortuna per ostium Rheni quondam circa arcem Britannicam patens ex naufragio appulsos illorum temporum meruisse famam Vnicornis arbitror, quibus ignota Septentrionali bestia pro vero Vnicornu censebantur quaecunque aliqua similitudine novitas invexit. Repugnare quidem cavitas videtur cornibus propria non dentibus; verum tamen quotidianae artificum manus dentium soliditatem levi excavatione de facili tollunt, &cornuum faciem induunt, quod hic factum ex ipso pondere aestimo, &compactiori substantia, quibus dentium naturam Vnicornua Trajectina pressius aemulantur. Nolo serram controversiae ducere, an perpetua Monocerotem comitari dedeat cavitas, quam negavit Philes De Anim. proprietatibus in Monocerotis hac descriptione: ὡθεῖ τὸ μακρὸν καὶ φθορᾶς πλῆρες κέρας. ὁ τῶν ἀκαλῶν ἐκπερυκὸς ὀρρύων, ου κοῖλον ἐστὶν, οὐδὲ κοῦρον ὡς κέρας. 3. Longum tollit &noxium cornu, Quod ad palpebras enatum, Non cavum est, nec leve ut cornu, Baccius quidem Lib. 2. de Vnicornu aliquid omnibus necessitatis imponit. Sed Rhinocerotis exemplo refutatur &Cervorum, nam sufficit vel superficiaria cavitas, vel rarior corporis compages, ut nomen cornu merecab antur.