Latin
CAP. XXVII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 204
Unproofread scanNot analysed yet
Aliud insignis magnitudinis Vnicornu ex Germania Veneti mercatores labente anno venum aduexerunt, coloris splendore &varietate veri cornu speciem promittens, eoque magis, quod abrasae particulae non dentium instar in ramenta quae fricari possunt, concidant; sed inde quisquiliarum squamae eadem planè visciditate &lentore resultent, quo secta quaevis animalium cornua. Quibus indiciis Illustris. Iulio Iustiniano maximi Contareni digno pronepoti, ostensum fuit. Dentem tamen esse, vel alterius animalis cornu, promptum erit intelligere, illi simile, quod apud matrem natriae suae describit Boethius à Boot. In cujus fidem alia non accersam, quia hoc saxum antea olvi. Quid autem ad colorum varietatem &cornuum lentorem? Verbo me absolvam. Color insititius fortassis, &lentor à pinguedine, quàm cum cornubus participat cartilago dentibus piscium nonnullorum ad radicem adnata. Coronidis loco de Vnicornu, quod Gedanensis quidam, nomen Eduardi Holvvel sibi adsciscens, Constantinopoli redux magno nudius tertius precio Venetiis venditabat, iudicium meum interponam. Arbitror illud vel marinum esse dentem, vel Asini Indici cornu. Dentem color probat ad candorem vergens, solidior corporis compages, &interior medulla. Sed ex Moscoviae thesauris naufraga frusta clamitat.