Latin
CAP. XXVII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 205
Unproofread scanNot analysed yet
Non iverim inficias pretiosiori olim loco hunc dentem ibidem fuisse, quum incognitus esset: Iam vero frequentiori Danorum commercio ex Groenlandia uberior ejus proventus pretium imminuit, quod nostra tempestate experti mercatores testantur. Asininum cornu crederes, si vera de eo fama, quia Comitiali morbo feliciter succurrat, quod, qua fiat vi, infra dicemus. Scrupulum mouet noua ueri Monocerotis experientia, quam in suo decantat ipsus idem. Nempe carbonibus injecta segmenta gratis vaporibus &odoratis nares feriunt, uel si nudo sub alis corpore gestetur, suauissimum de se diffundit odorem nullo cornuum sam: liarem.