Latin
CAP. XXVIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 207
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXVIII. De Monocerotis ferocia. Varthemanus corrigitur. An Virginibus se submittat. Fortitudo Monocerotis &de ea Rabbinorum alucinatio. eroces Naturae impetus vario experimenA. torum apparatu in Monocerote animaduerterunt hactenus omnes, ut nec cicurari nec vivum capi audacter affirment Aelianus, Plinius, &Solinus ex antiquioribus, &ex posterioribus quotquot veriori calamo historię seriem duxerunt. Nescio tamen qua mansuetudine innatum furorem temperent nonnulli, ex ingenii libertate potius quam veritatis. Huius antesignanus fertur Ludouicus de Varthema, cum Vlysse Varios hominum mores qui vidit, &urbes. tylo Eius enim interpres Aldrovandus Libro de Quadrup. sol. ita ex Italico transtulit: Sanè id animal ferum videtur, verum ferocitatem nescio qua comitate condiuit. Quae versio multis disputandi dedit occasionem, &ancipiti iudicio de fide &ueterum &Varthemani dubitandi, adeò ut Iohannes Langius magni nominis Medicus in Epistolis de Bubus Indiae Vnicornibus Varthemani obseruationem explicet, aliique diuersorum locorum uario tractu feritatem mansuetudinemque in fera distinxerint.