Latin
CAP. XXVIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 208
Unproofread scanNot analysed yet
Induxit quoque Parentem nostrum τὸν μακαρίτην ut novam ex aetate juvenili conciliationem ingeniosè moliretur, idque verè si rem inspicias, sed praeter Varthemani mentem, quam liberiori quam par fuit circumscriptione ad Romanam consuetudinem flexit Aldrovandus, quum nusquam id apud Varthemanum compareat, succinctę narrationi haec addentem: Veramente questo mostra di essere vno ferocissimo &dicerto animale. Pro dicerto, Typothetae vitio, omnino legendum deserto, quia ferocissimum animal &solas terras amans hac epigraphe depinxit, qua principes Ethruscae elegantiae aliàs usi sunt Franciscus Petrarcha, &Dantes, ille quidem: In belle donne honeste, atti soaui Sono un deserto, &ferè aspre, &selvaggie. Hic verò Infern. Cant. 26. ὁρι ἀτιστοῦ E con quella compagna Picciola, dalla qual non sui deserto. Nec aliter id vocis explicant Franciscus Alun