Latin
S. VALERIVS SVRILLIO
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 224
Unproofread scanNot analysed yet
de Natura Daemonum. Itaque apud superstitiosos Romanos frequentes adeò arbitror in sacrificiis, militia, &ubique circumitores fuisse, ut hinc originis suae principia referrent. Experimentum Alstedii verum est, sed ἀπροσδιόνυσον, quia scorpiones non cornu impositum necavit, sed mutua laniena, quam sine Monocerote aliaque re, cum voluptate apud Consobrinum fratris loco colendum DoHenricum Fuiren, Naturalium rerum peritissimum, aestate proximè exacta saepius contemplati sumus. Praeterea scorpiones nostros, praesertim Italicos, innocuos affirmat Plinius, quod vario eventu comprobatum testari possumus. Major Cl. Virorum Bartoleti &Veslingii auctoritas, ut aliquam contra venena vim credam, quae aliis cornibus ex aequo competit, non obstante quod Mantuanum Vnicornu à classe verorum supra excluserim. Palmerius enim simili concessione lib. 2. de febr. pest. c. 18. non negandum censet illius vires contra venena valere posse modo non adulterium &fraus accedat. Vnde ejus defectu Rhinocerotis cornu praescribunt, aut Cervinum, ut Ioan Renodaeus lib. 3. de Med. Mat. c. 21.