Latin
S. VALERIVS SVRILLIO
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 225
Unproofread scanNot analysed yet
de se testatur: Cum omnes aegroti aequè non valeant opibus, debet tantum divitibus exh beri Vnicornus aliis fortunae tenuioris cornu Rhinocerotis, ut etiam Cervi praescribo, successu non minus felici. Sed ea Vnicornu potestas facile ex concepta animo praemunitione invecta fuit, quum si cornu ipsum praesentes conspexissent alio forsan experimenti dexteritate deflexissent ejus patroni. Hic loci reticere non possumcirculatoris istius Romani, qui in foro Navonę circulari barba miracula jactat &experimentorum suorum stupendos effectus, ludibrium quod mihi auscultanti debuit Quum enim de Rhinocerotis cornua nulta, plura vero de Monocerote, quod domi servabat, sesquipedalia verba credulis spectatoribus expendentem rogassem, ut Monocerotis veritatem, adeò à se decantatam, aliquo experimento praesenti nobis firmaret, id nisi magno pretio acturum se serio pudore suffusus negavit. Profectò omnis ostentatio non caret suspicione mendacii, ut optime Symmachus l. 1. Epist. 1.