Latin
S. VALERIVS SVRILLIO
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 229
Unproofread scanNot analysed yet
Isidorus exemplo viperini veneni, &doctiori filo post Angelum Baldum Carolumque Panicellum confectum ex Commentariis de Vipera cedro dignis Marci Aurelii Seuerini Viri profun di exspectamus. Hinc magna veri specie tot Antidota, quot Venenorum genera pronunciat Marinus, licet vnius veneni plura subinde sint remedia. Nam viperinam pestem, ut hanc gratia exempli adducam, infringunt propria caro ex Galeno &Theriacę experientia, Cunilla pariter Arist. monitore de Adm. Audit. terra formicarum, hoedus, vel gallus, vel agnus recenter strangulatus cum eorundem pulmonibus calidis, corde vel jecore, vitis albae silvestris cinis apud P. Vegetium l. 3. Veter. c. 4. &79. ,balsamum verum Orientale experimento I. Veslingii in Alpinum, &denique Achates Siculus. Maneat igitur pro Asino Monocerote veterum auctoritas, qua quum destituitur v nicornu verum, minus huic quam illi tribuimus. Ne tamen exili aliqua virtute privetur, jubet aequitas, quae cunctis cornibus aliquid ejus divisit, sive innata exsiccandi pocestate, sive congenito balsamo, quo abundat. Caprarum cornu fugantur serpentes, testimonio Plinii l. 28. c. 10. ,fugari eosdem nidore cornus cervini idem tradit cap. 9.