Latin
S. VALERIVS SVRILLIO
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 228
Unproofread scanNot analysed yet
Sola quippe siccandi vi, adstringendi et refrigerandi singulis pro naturae errantis diversitate occurritur, non alia ratione quam ad hydropem cornu bubulum Plinius Valerianus l. 3. c. 12. &ad Podagricos dolores ovilla cornua cremata Hieronymus Gabucinius Comm. de Podr. commendant, &cornu Cervinum febribus malignoque igni vulgo, Asininum denique comitiali morbo opponitur. Et hoc enim instituto cornu utrumque tam caprarum quam cervorum ad candorem dentium contrahendasque molles praegnantesque gingivas approbavit Galenus lib. 11. de simp. facult. Tandem Catholicum Alexipharmacum ex Vnicornu ea cautione &opinionis moderamine inficiatur Baccius, ut contra omnia non ex se valere credat, quatenus roboratum à se cor ad resistendum cunctis maniat. In quo non cum ratio, meo judicio, destituit, quum singulis venenis sua tantum opponantur remedia. Quod nouae antidoti compositionis Andromacho dederat occasionem, teste Galeno l. de Antid. &l. I. de Comp. sec. gen. c. 3. quia naturae discrepant diversitate virulenta quaevis. Id viderat in Orig.